

Liber Regum Tertius*
Caput 10: Versus 13
Rex autem.[ID.]Et Pacificus noster Ecclesiae suae, omnia quae petit, dabit, unde:Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.Non solum quod petimus, imo etiam quae humana fragilitas aut nescit, aut non praesumit petere, gratuito munere largitur.